ВСЕМ СТУДЕНТАМ МЕДИКАМ ПОСВЯЩАЮ |
Гостевая книга | Народ.Ру: Учебный процесс | Народ.Ру: Наш фотоальбом | Чат | Моя первая школа | Моя вторая школа |
|
Студенты - медики всех стран, Совокупляйтесь!!!
Gaudeamus igitur Juvenes dum sumus Post jucundum juventutem Post molestam senectutem Nos habebit humus. Ubi sunt qui ante nos In mundo fuere? Vadite ad superos Transite in inferos Hos si vis videre. Vita nostra brevis est Brevi finietur. Venit mors velociter Rapit nos atrociter Nemini parcetur. Vivat academia Vivant professores Vivat membrum quodlibet Vivat membra quaelibet Semper sint in flore. Vivant omnes virgines Faciles, formosae. Vivant et mulieres Tenerae amabiles Bonae laboriosae. Vivant et republica et qui illam regit. Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas Quae nos hic protegit. Pereat tristitia, Pereant osores. Pereat diabolus, Quivis antiburschius Atque irrisores. (vers. C. W. Kindeleben 1781) |